# De bona valetudine libellus 121

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DISPVTATIO DE MVLSA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/121

DISPVTATIO DE MVLSA. Pollio Romulus centesimum annum excedens, à D. Augusto hospite interrogatus, quánam ratione maximè uigorem illum animi corporisque custo disset? Respondit, intus mulso, foris oleo, ut Plinius memoriae prodidit. Lib. 22. cap. 24. II. Id de mulsa siue medone, ut uulgo appellant, nequaquam intelligi potest. III. Est etenim mulsum potus ex melle & uino confectus, uel est uinum melle con ditum, quod Graeci Oenomeli uocant. IIII. Medo uerò est hydromeli, Melicraton, siue aqua mulsa ueterum, quamuis ratio conficiendi nonnihil uariat: additur enim aliquid lupuli, durationis gratia, quamobrem & longè diutius quàm ueterum, hydromeli nostrum conseruatur. Etsi autem à mulso diuersus est, nihilo minus tamen magnum in uita, in his potissimùm regionibus, usum habet, & proximè ad uini naturam accedit. VI. Vis est illi calefaciendi & exiccandi. Nam mel calidum & siccum est, cuius temperaturam praecipuè refert. VII. Alius tamen alio in calefaciendo, & exiccando, pro mellis bonitate, mensura, & coquendi modo, efficacior est.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
