Latin
DISPVTATIO DE MVLSA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 122
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Nam qui praestantius, &copiosius mel recipit, &qui largius conquitur, ualidissimè utrunque praestat. IX. Nutrit etiam non parum hic potus, si probè in uentriculo, &hepate coquitur. Neque enim id in qualibet natura promiscuè fieri potest. Sicut enim pituitosos, hoc est, frigidiores &humidiores iusto, tum alteran do, tum nutriendo egregiè iuuat, ita biliosis, &qui leui occasione obstructione uiscerum corripiuntur, aut qui ructibus nidorosis (quos quidam ardorem stomachi non incommodè nominant) expositi sunt, res admodum inimica est. XI. In calidis siquidem facilè in bilem con uertitur, maximè qui meracior est, dilucior uerò aquosiorque non item. XII. Praestantiss. medo est, qui ex melle, quod ex floribus Tiliae congestum est, co quitur, infimus autem qui ex Ericaeo, mi nimè omnium generoso melle conficitur, censeri debet. DISPVTATIO DE EBRIEtate. Ebrietas est contra naturam, &homine Philosopho indigna. II. Nam &corporis, &ingenij uires debilitat atque corrumpit. III. Hinc pallor, &genae pendulae, oculorum ulcera, tremulae manus, effundentes plena uasa, &(quae sit poena praesens) furiales somni, &inquies nocturna, pręmiumque summum ebrietatis libido portentosa, ac iucundum nefas. Postero die ex ore halitus foetidi, &ferè rerum omnium obliuio, morsque memoriae, ut Plinius scribit. IIII. Physicè &moraliter uerum est: Quicquid est in mente sobrij, est in lingua ebrij. Nec expeditior ratio est, explorandi naturas &uoluntates hominum, quàm per ebrientem. VI. Haec siquidem temperamenta optimè demonstrat, &in apricum producit. VII. In alijs enim alios effectus, pro tempe raturarum diuersitate, producit, quos ut elegantiss. ita uerissimè sequentibus uersibus Ouid. expressit: Vina parant animos, faciuntque coloribus aptos: Cura fugit multo, diluiturque mero. Tunc ueniunt risus, tunc pauper cornua sumit, Tunc dolor, &curae, rugaque frontis abit. Tunc aperit mentes, aeuo rarißima nostro Simplicitas, artes excutiente Deo. Est