Latin
DE PRAESERVATIONE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 127
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi haec omnia neglecta fuerint, praestantissima praeseruatio est uomitus. Hic siquidem causam antecedentem Ebrietatis tollit. Est &alui profluuium egregium auxi lium eadem ratione, si cui cotingere potest. Id quod fit liquidis lubricisque alimentis praesumptis, &stypticis in fine mensae adiectis. DE CVRATIONE EBRIEtatis. Curatio Ebrietatis, in causae coniunctae sublatione, &capitis alteratione consistit. Causa coniuncta coctionem requirit, que optimè in somno peragitur, iuxta illud Galeni: Somnus concoquit, uigilia digerunt. Somnus igitur praestantissimum Ebrietatis remedium est, cui diutius solito ined by Gor ogl dulgere oportet, ut natura cruda conco quere, &deinde post somnum faciliùs aliena exhalare possit. Non tamen statim à poculis dormien dum, sed post aliquod temporis interuallum, solutaque prius aluo. Postridiè caput leniter pectendum &fricandum, ut reliquię uaporosorum excrementorum discutiantur. Lauare autem caput, &uehementer fricare, non nisi crapula soluta, nequaquam confert. Malè igitur faciunt, qui caput frictionibus &lotionibus intempestiuis diuexant. Perniciosum &à ratione uera alienifsimum est quorundam praeceptum, hesternam crapulam matutina ingurgitatione profligandam esse. Contraria enim contrarijs non simili Arist. li. Lanalyti bus tolluntur, &omne tale additum suo tali, facit illud magis tale, ut Philosophi corum poloquuntur. steriorum Est tamen cùm manè, uel etiam nocte frigida aqua, aut Cereuisiae lora, restinguendae sitis gratia, rectè assumitur. Nam defectui exhibendo succurrere, &caliditatem ex uino contractam aqua restin