# De bona valetudine libellus 129

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE EBRIETATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/129

II. Harum aliae nondum agunt, sed agere possunt, ut plenitudo, crassitudo, & lentor humorum: aliae uerò iam agunt (quae potissimùm causae adpellationem obtinent) ut putredo in febre putrida, crassus & lentus humor in obstructione. Sequitur definitionem diuisio exemplis illustrata. Hic prima est quaestio, an aliqua internarum morbificarum causarum diuisio in Gal. monstrari queat, an aliquid inter causam antecedentem & morbum intercedat: quod etsi quidam omnino negant, mihi tamen haud difficile probatu uidetur, & quidem ex ijs ipsis locis, quibus illi suam sententiam tueri conantur. Primus ex 88. cap.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
