Latin
PRAEFATIO
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 13-2
Unproofread scanNot analysed yet
Vulgaris, quaesita libris nec lectio priscis, Sed labor &studium, quibus ocia longa dierum Postposui, expertum rebus docuere probatis. Culturae exordium. 2. Bruma senectutis uernacala, totius anni Venter, &liflui consumptrix saeua laboris: Veris ubi aduentu terrarum pulsa sub imas Delituit latebras, uestigiaque horrida auarae Ver hyemis, reduci rerum delere pararet Stemmate, &antiquo languentia rura nitori Reddere, Ver vrbis primum caput &decus anni, Purior aura diem cum iam reserare screnum Inciperet, zephyrosque herbae, floresque secuti Tenuia porrigerent radicis acumina, coeco Tecta diu gremio, canasque exosa pruinas, Cùm syluae folijs, montes quoque gramine pingui, Prataque conspicuis uernarent laeta uiretis. Atriolum, quod pro foribus mihi parua patenti Area uestibulo Solis conuertit ad ortum, Vrticae implerunt, campique per aequora parui Illita feruenti creuerunt tela ueneno. Quid facerem? tam spissus erat radicibus infra Ordo catenatis, uirides ut texere lentis Viminibus crates stabuli solet arte magister. Vngula cornipedum si (quando humore nocetur Collecto) putres imitatur marcida fungos. Ergomoras rumpens Saturni dente, latentes Aggredior glebas, torpentiaque arua, reuulsis Sponte renascentum complexibus urticarum, Erigo, &umbricolis habitata cubilia talpis Diruo, lumbricos reuocans in luminis oras. Inde noti coquitur flabris, solisque calore Areola, &linguis ne diffluat obsita quadris Altius à plano modicum resupina leuatur, Tota minutatim rastris contunditur uncis, Et pinguis fermenta fimi superinsinuatur. Seminibus quaedam tentamus oluscula, quaedam Stirpibus antiquis priscae reuocare iuuentae. Denique uernali interdum conspergitur imbre Parua seges, tenuesque fouet praeblandauicißim Luna comas rursus si quando sicca negabant Tempora roris opem culturae impulsus amore (Quippe siti metuens graciles torpescere fibras) Flumina pura cadis inferre capacibus acri Curaui studio, &proprijs infundere palmis Guttatim, ne fortè uelocior impetus undas Ingereret nimias, &semina iacta moueret. Nec mora germinibus uestitur tota tenellis Areola, &quanquam illius pars ista sub alto Arescat tecto, pluuiarum &muneris expers Squalleat aërei: pars illa perennibus um ris