# De bona valetudine libellus 131

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE EBRIETATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/131

Necesse est enim inter humores putrescentes, & qui nondum putrescunt, constituere differentiam, cùm diuersi reuera sint, & diuersos etiam effe ctus habeant Humor enim crudus refrigerat, putrescens calefacit. Vterque autem dicitur causa morbi interna. Oportet igi tur inter causas internas morborum con stituere discrimen. Similiter in fluxionibus inter humores fluentes, & qui in aliquam partem confluxerunt, magnum di scrimen est. Potestidem discrimen osten di in morbis, qui per consensum fiunt. ut capitis dolor ex uentriculo, epilepsia ex digito manus aut pedis. III. Has causas, cùm diuersae sint, promiscuè, sineque discrimine una uoce efferre incommodum, confundere uerò morbis curandis, ualde periculosum est. Quae enim re ipsa differunt, etiam adpellationibus distinouere oportet, si non proprijs & elegantibus, saltem qualibuscunque potius, quàm aequiuo cè efferre. Indistincta enim pariunt confusionem, dibzy G Google nem, Confusio parit errorem, Error periculum. IIII. Prioribus enim praeseruatio, posterio ribus curatio debetur. Sunt uerba Galeni, sicut & sequentia, & ostendunt usum diuisionis, seu continent rationem praecedentis sententię. Nam quod factum est, curare oportet, quod futurum est, prohibere ne fiat. Quod mixtum est, & adhuc sit, utroque auxilij genęre indiget. Causa praecedentis propositionis. Sicut igitur distinctae sunt partes medicinae, Prophylactice & Therapeutice, ita & obiecta earum (sic enim appellare libet) distinguere conuenit. In morbis siquidem curandis aliud antecedenti causae, aliud coniunctae competere, uel uno exemplo ostendisse satis est. Fluentium humorum reuulsio, eorum autem qui membrum obsederunt, deriuatio medela est. Nónne hîc causae diuersitas diuersas curandi intentiones praescribit? Cur etiam alia medicamenta catholica dicuntur, alia topica? An non, quia haec causae Libro 8. cap. 9. Metho.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
