# De bona valetudine libellus 132

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE EBRIETATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/132

med. & ca. 88. ar tis medicinal. Libro 8. metho. me: ca. 1. Gal.li. 2. ad Glau. cap. 7. et libro 5. meth. c. 3 causae coniunctae opitulantur, illa antęcedenti prospiciunt? VI. Rectè igitur Auicenna causas internas distinguit, & non incommodè alteras antecedentes, alteras coniunctas appellant. Cùm enim diuersae sint, rectè discernuntur. Nec adpellationes incommodae sunt. Mediatae enim causae, quia ante effe ctum existunt, non ineptè antecedentes dicuntur. Immediatę uerò, quia unà cum affectu sunt, eique adhaerent, commodissi mè coniunctae causae adpellantur. VII. Quod perinde est ac si dieat, internarum causarum alias potentiales, siue mediatas esse, alias uerò actuales, siue immediatas.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
