# De bona valetudine libellus 133.1-4

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, 133.1 to 133.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/133.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/133.1

Etsi causa coniuncta uel continens in hac materia apud Galenum expressè non legatur, tamen quae idem significant reperiuntur. Neque uerò de uocabulo tantùm quaestio est, sed potius de re ipsa, An uidelicet apud Galenum reperiatur causa morbifica, quam Auicenna coniunctam nominat. Quia uerò hoc suprà satis ostensum est, nulla amplius probatione eget. An uerò potentialis causa sit, uel di ci possit, ei possit, cùm effectum non habeat, quęstio est Logica potius quàm Medica. Ex tat certè apud Philosophos & Dialecticos etiam haec uox, & ex Galeno praeter superiora, uel hoc uno loco probatur. Quae febris adhuc in generatione est, dum aufertur, causa ipsa unà interit. VIII. Antecedens igitur est, quae medio interueniente agit. Ex antecedente causa fieri quidem po test coniuncta, sed antequam id accidat, uocetur siue mediata, sure potentialis, siueantecedens, parum interest, modò ab altera dissinguatur. Est igitur antecedens causa, quae nondum talis est, qualis dicitur: sed potest talis esse. Quod enim potestate est imperfectum, & adhuc futurum, atque ut fiat quidem id, quod dicitur uelut habile, non tamen adhuc subsistens. IX. Coniuncta uerò quae agit immediatè, seu quae iam facit morbum. Haec à Galeno non in uno loco effectrix causa nominatur. Neque aliud est hic effectrix causa, quàm quę à nobis coniuncta dicitur. Sunt & aliae adpellationes. Vocatur causa mota, respectu quiescentis, & quae nondum agit. Et quid quaeso fluor substantiae uel materiae (quando Galenus loquitur de intemperaturis factis cum fluore substantiae) aliud est, quàm causa coniuncta Auicennae? Quid quaeso sunt causae morborum conseruatrices, uel causae insalubres, ut nunc apud Gale. In summa, causa coniuncta est uerè & per se causa. Antecedens autem per accidens. Coniunctarum quaedam separari ab effectibus suis possunt, & uicariae ab Aui cenna appellantur, quemadmodum humoracris & mordax in dysenteria, qui etsi excretus fuerit adfectus, tamen manet. Coniuncta causa, ut dictum est, signifi cat actualem, eaque duplex est: aut separabilis ab effectu suo, aut inseparabilis. Ita & Galen. i. Meth. capite 8. sentit, his uerbis: Eius affectus, qui actionem impe dit, causę quidem possunt non etiam esse, possunt autem & adhuc manere.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
