Latin
133.5 to 133.7
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 133.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Item in omnibus morbis, in quibus effectrix cau sa a dhuc manet, &c. Quae uerba quid ali ud docent, quàm effectricem causam aliquando à morbo separari posse, aliquan do uerò morbo ita cohaerere, ut ab illo diuelli, nisi una soluatur, non possit. XI. Quaedam uerò inseparabiles sunt, non uicariae ab Auicenna dictae, ex quarum separatione sanitas prouenit, hę propriè continentes Graecis adpellantur, ac non solùm actionibus ac pathematis, sed etiam morbis quibusdam competunt, sicut pu tredo in febre putrida, crassa materia in obstructione, uentositas in colica. Exempla causae inseparabilis, quę Grę cis uerè συνεκτική dicitur. Ridiculum &absurdum, quibusdam uidetur hoc exemplum, &à doctrina Galeni alienissimum. Sic igitur argumentantur: Si putredo causa coniuncta esset putridae febris, amota putredine calor quoque febrilis amoueretur. Quod non fit. Nam infrigidatio, ultima nimirum in curatione Medici operatio est necessaria. Ergo putredo non est causa coniuncta putridae febris. Hoc argumentum firmissimum esse, &nulla ratione labefactari posse, existimant. At ego consequentiam necandam censeo. Plus enim est in conciusione, quàm in praemissis. Hypothetica loquitur de calore febrili in genere. Conclusio est de febre putrida. Ergo si cargumentandum erat: Si putredo esset causa coni uncta febris putridae, remota putredinefebris quoque putrida cessaret. Ve rùm hoc non fit. Ergo putredo non est causa coniuncta putridae febris. Maior ex definitione sumpta est, ideoque negari non potest. Negandum itaque est assumptum, uidelicet quòd putrescente humore sublato, febris putrida non desinat, de hac enim quaestio est.