# De bona valetudine libellus 138-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, CONIVNCTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/138-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/138-2

Sic petis, ut Medicae scribam tibi nomina laudis, Quis sit diuinae, quantus & artis honor. Obsequor, idque uolens, animo tam iusta petenti, Quaeque bonus nemo non tribuisse uolet. Idque ego dum facio, tibi dum promissa feruntur, Causa breuis debet carminis esse mei. Si qua datis hominum debetur munere rebus aloria, Dijs merito talis habenda fuit. Maxima Dijs, siquidem causas mirata uetustas, Artibus humanis munera parua dedit. Non quia fictilibus dignum sit credere diuis, Aut non omne, quod est, muneris esse Dei. Sed quia sic precium rebus fecisse uolebant, Maior ut eximijs artibus esset honor. Sic leges, sic iustitiam, sic iura, fidemque, Munera Diuorum maximus orbis habet. Vt taceam reliquas humanis usibus arteis Concessas, coelo sic Medicina data est. Namque malis certa morbis ratione mederi, Vix hominum credi posse uidetur opus. Saepe ope praesenti fugientem sistere uitam, Diuinae partem conditionis habet. Plus satis hoc laudata, quod ipso munere laudis Non eget, & proprio est nomine clara satis. Namque nec utilius quicquam, nec cuius egerent Plus ope mortales, iußit habere Deus. Multa quidem, fateor, nostrae data commoda uitae, Fortunae in primis liberioris opes. Sed ni tu ualeas, animoque & corpore constes, Horum quicquid erit, nullius usus erit. Vt ualeas Medicina docet, quo munere maius Largiri Regum nullius arca potest. Atque ut diuina res maiestate uerenda est, Laudari humano non satis ore potest. Quod quia non potuit fieri sermone pedestri, Forsitan in uersu gratia maior erit. Nunc age uolue animo, circunfer in omnia mentem Naturae uarias emeditare uices. Quàm sit in humanis discors uariatio membris, Non ijsdem semper, sed nec ubique sibi. Namque tot aetatum discrimina corpora mutant, Dißimiles sexus, dißimilesque situs. Illos ira premit, iuuat hos clementia coeli, Hos studia euertunt, his meliora fauent. Tot

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
