# De bona valetudine libellus 138

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, CONIVNCTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/138

CONIVNCTA. Sequuntur aliae rationes, quibus probatur Auicennam à Galeno non discedere. Prima est, definitio morbi conuenit. XVIII. Similiter & causarum & symptomatum in genere definitiones cum Galeni doctrina consentiunt. Secunda, definitiones etiam reliquorum affectuum praeter naturam, cum illo congruunt. XIX. Auicenna quoque eodem, quo Galenus, modo intemperaturas, quod ad methodum attinet, sanat, nempe simplices sola alteratione, materiales uerò euacuatione, & alteratione si opus est. Ita enim scribit: Si uitiosa temperatura relicta fuerit peracta euacuatione, temperamentum mutare oportet. Exemplum praecedentis thematis. Alia ratio à curatione sumpta. Eadem est methodus curandi intemperaturas Galeni & Auicennae, sic & febrem. XX. Quod cùm ita sit, Auicenna immeritò, quòd causam coniunctam in morbis ponit, uituperatur, & falsò, quasi causam DE CAVSA CONIVNCTA. cum morbo confundat, accusatur. Hęc ex superioribus bona consequen tia sequuntur. XXI. Sequitur igitur ex praemissis, Auicennam re ipsa à Galeno in causarum doctri na non discrepare, etiamsi diuersis adpellationibus utatur. Dixi suprà non de adpellationibus, sed de re ipsa controuersiam esse. Ergo Auicenna iniustè reprehenditur, & à Ga leni sententia discedere dicitur. Postremò & illud tanquam coronidem addo: Quòd Auicenna cùm discedit à Galeni placitis, id facit apertè & expressis uerbis, sicut de medicamentis purgantibus. Ideo non est uerisimile, ipsum studio dissentiendi, sed dilucidioris doctrinae gratia causam internam morborum in antecedentem, id est, potentialem, siue men diatam, & actualem, siue immediatam di stribuisse. Nec desunt ex Graecis autoribus, qui eandem causarum diuisionem usurpant. Nec dubium est, quin Arabes, ut alia pleraque, ita & hoc quoque ab illis sint mutuati. MEDICINAE ENCOMION EX D. ERASMO ROterodamo, per Eobanum Hessum uersu redditum, ad Martinum Hunum. Vnice nostrorum studij uitaeque sodalis, Hunc, nec Heßiaca non memorande cheli. Vt nuper nomen Medicorum in uerba dedisti, Et nouus haec Phoebi miles in arma uenis.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
