# De bona valetudine libellus 14-4

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/14-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/14-4

Diffugiat Solem: pars haec quia celsior, ignei Syderis Ι σ - ηπ π. 3 3 Syderis accessum lateris negat obice duri: Non tamen ulla sibi fuerant quae credita pridem Spe sine crementi pigro sub cespite clausit. Quin potius quae sicca feret, translata subactis Suscepit scrobibus, rediuiuo plena uirore Restituit, reparans numeroso semina fructu. Nunc opus ingenijs, docili nunc pectore & ore, Nomina quo poßim uiresque attingere tantae Meßis, ut ingenti res paruae ornentur honore. Saluia. Eλελίσφακον. 3. Prima elelisphacos effulgethonore locorum, Dulcis odore. grauis uirtute, atque utilis haustu. Pluribus haec hominum morbis prodesse reperta, Perpetuò uiridi meruit gaudere iuuenta. Sed tolerat ciuile malum: nam saeua parentem Progenies florum, fuerit ni dempta, perurit, Et facit antiquos defungier inuida ramos. Ruta. Enγανοp. 4. Hoc nemus umbriferum pingit uiridissima rutae Syluula caeruleae, folijs quae praedita paruis Vmbellas iaculata breues, spiramina uenti, Et radios Phoebi, caules transmittit ad imos, Attactuque graues leni dispergit odores. Haec cùm multiplici uigeat uirtute medelae, Dicitur occultis adprimè obstare uenenis, Toxicaque inuasis incommoda pellere fibris. Abrotonum. Αθρότονον. Nec minus abrotoni promptum est mirarier altè Pubentis frutices, & quas inspicat aristas Ramorum ubertas, tenues imitata capillos, Huius odoratum lento cum uimine crinem Paeonijs carptum prodest miscere medelis. Febribus obstat enim, telum fugat, adiuuat artus, Quos incerta premit furtiuae iniuria guttae, Praeterea tot habet uires, quot fila comarum. Cucurbita. Κολοκυνθα. 6. Haud secus altipetax semente cucurbita uili Assurgens, parmis foliorum suscitat umbras Ingentes, crebrisque iacit retinacula ramis, Ac uelut ulmum hedera implicuit cum frondibus alta Ruris abusque sinu toti sua brachia circum Laxa dedit ligno, summumque secuta ocumen Corticis occuluit uiridi tutamine rugas: Aut arbustiuum uitis genus, arbore cum se Explicuit quauis, ramorumque alta corymbis Vestijt, & propria fursum se sponte leuauit. Visitur ergo rubens aliena in sede racemus Dependere, premit tabulata uirentia Bacchus, Pampinus & frondes discernit latior altas.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
