# De bona valetudine libellus 14

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, PARS SECVNDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/14

PARS SECVNDA. PRAECEPTA GENERALIA, de sanitate tuenda, siue de usu rerum ad uitam necessariarum. ERgo age quisquis eris, siue ista sequenda puta bis, ? cu minus, & forsan splendidiora petis. Hic quoque ne dubita, pars est tibi iusta salutis, Paruma etiam magnum plurima pondus habent. Sit tibi praecipuè simplex & recta uoluntas, Velle animi sana conditione frui. Quòd si non ualcas, frustra seruare laboras Corpora, quae medicae munere mentis egent. Omnia curarum fomenta relinque, nec ullis Pectus habe pressum sollicitudinibus. Anxia mens non ipsa sibi non rebus agendis

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
