# De bona valetudine libellus 140

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, CONIVNCTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/140

Tot genera ut uitae taceam, quibus omnibus una Est opus, ut medica constituantur ope. Quis queat herbarum tot millia dicere? plus quàm Nomina morborum nota trecenta ferunt. Inde quot emanent, nulli puto dicere promptum est. Tot genera in partes quis secuisse queat? Quae cuncta ingenio rimari, atque arte magistra, Vix erit humanae conditionis opus. Est aliquid mensum certis rationibus orbem, Et uelut artifici composuisse manu. Maior ab ingenio Medici labor, omnia praestat, Naturae occultum cui nihil esse potest. Multa scholae possunt rerum decreta Sophorum Dicere, sed sola garrulitate ualent. Rebus agit Medicus, uerbis res applicat, & quod Tantum uerbo aliquis disputat, illefacit. Ille manus audax naturae uiribus infert, Cogit & hanc cursus uertere saepe suos. Ille uelut terrae fibris excludit apertis,

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
