# De bona valetudine libellus 143-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, CONIVNCTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/143-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/143-2

Nomina si libeat Barbara multa, queam?
Silibet exemplis uti melioribus, Ipsum
Aspice, qui medicum se docet esse, Deum.
Illinit hic oculis commistum puluere sputum.
Hic oleo & uino uulnera foeda lauat.
Diuersum ille suis abituris iußit in orbem,
Hospitibus medicas addere saepe manus.
Dum uinum iuueni Paulus praescribit amato,
Parte aliqua Medicus nunquid & ipse fuit?
Luminibus captum, dum liberat arte medendi
Angelus, inuenit quod modò nomen habet

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
