# De bona valetudine libellus 143-3

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, CONIVNCTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/143-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/143-3

O stuO studium coelesce, datam diuinitus artem, Diuinae illae animae nomina cuius amant. Iudicia heu peruersa hominum, nescire pudendum Creditur infausti uilia damna lucri. Scire pudet, qua nam poßit ratione tueri Lucrum, quo maius fata dedere nihil. Quòd si fortis erit, si uerus habetur amicus, Fortunam socius qui per utranque manet: Nemo magis fidus Medico, qui tempore duro Ipse quoque, ut ualeas, multa pericla subit. Cùm fugiunt agnati omnes, hic solus adhaeret, Quamque alij nequeunt, monstrat, & addit opem. Heu nimis ingratos, opera qui talis amici Seruati, oderunt (proh pudor) artificem. Nam quia desperant fat praemia digna rependi Posse, uiri uultus fustinuisse graue est. Si quis ab utilibus precia aestimet, haec quoque rerum Inferior nulli est quaestibus atque lucro. Quanquam maior erat, quàm qui ratione sileri Vlla diuinae debeat artis honor. Pauca tamen referam, nec enim fuit ulla per omnes Cogendis subito fructibus uberior. Praemia si memorem, quibus illam pendere Reges Sint soliti, nullam dicar habere fidem. Quem tu donaris centum Ptolomaee talentis, Antiochum patrem consule, certus eris. Pluris Alexander Critobulum fecit, & auxit Diuitijs, quales dicere Musa fugit. Portentosa quidem res est, sed uera relatu, Roma quibus medicos quaestibus extulerit. Quinquaginta super Sestertia pone ducentis Annua, quae medicis prodiga Roma dedit. At bene si numeres sex haec tibi millia nummum, Plusque ferunt aeris quod uehit unda Tagi. Quid tamen haec priscis iuuat extraxisse latebris, Praesentem faciunt tempora nostra fidem. Ham quot in hoc numero Croesique, Mydaeque, coactis Diuitijs, audent regibus esse pares? Vtque ferunt aliae flores sine fructibus artes, Sic haec largiflua praestat utrumque manu. Frigebunt steriles Musae, sine nomine Rhetor Frustra pro sola laude disertus erit. Musicus ut cantu superet Sirenas, egebit, Ingeniosa licet, nuda mathesis erit. Haec & plura, aliquo nisi sint insignia cultu,

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
