Latin
ANNOTATIONES
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIONES. Exposuit breuiter, quòmodo &ex quibus rebus humanum corpus compo natur: Nunc quo pacto conseruetur, ostendet. Vocatur haec doctrina, ut suprà dictum est, ὑγιεινή, &in sex rebus con sistit, inquibus explicandis ordinem Au toris sequemur. DE AFFECTIBVS. Adfectus sunt motus cordis, persequentes aut fugientes obiecta sensibus oblata, ut Amor, odium, spes, metus, &c. Duplices sunt adfectus. Quidam sunt subiti &uehementes motus: quidam diuturni. Subiti motus reliquis sunt perniciosiores. Nam omne subitaneum &uiolentum est naturae inimicum. Con stat autem multos terrore, ira, gaudio repentino esse extinctos, aut grauissimis morbis correptos. Ex diuturnis alij sunt moderati, ut moderatum gaudium. Alij immoderati, ut odium, inuidia. Inter omnes affectus moderatum gaudium naturae maximè conueniens &amicum est.