Latin
PRAEFATIO
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 16-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sic mea sic fragili de stirpe cucurbita surgens Diligit appositas sua sustentacula furcas, Atque amplexa suas uncis tenet unguibus alnos. Ne uerò insano diuelli turbine poßit, Quot generat nodos, tot iam retinacula trudit. Et quoniam duplicem producunt singula funem, Vndique fulturam dextra laeuaque prehendunt. Et uelut in fusum nentes cùm pensa puellae Mollia traijciunt, spirisque ingentibus omnem Fiorum seriem pulchros metantur in orbes, Sic uaga tortilibus stringunt amenta catenis Scalarum, teretes inuoluuntque illico uirgas, Viribus &discunt alienis, tecta cauarum Ardua porticuum uolucri superare natatu. Iam quis poma queat ramis pendentia paßim Mirari dignè? quae non minus undique certis Sunt formata uijs, quàm si tornatile lignum