Latin
PRIMA COMMENDATIO AB
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 166
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc riget, antè liquor fuerat Sal, siccat &ardet, Cur tamen epotus corpora fluxa ciet? Gratior albus erit, rubor est urentior omni Laus sale non posito mensa nec olla sapit. 6ι. Lac. Γάλα. Dulce sapit, subito cur lac putrescit? aquosum est, Quod praestat? Caprae. Post? Quis inde? Bouis. Cui nocuum? Capiti, putridis &febribus, ora (nus Inficit &neruos, sed bene pectus alit. Quando bibam? primum cùm sugis ab ubere, somHuic, moneo, &motus mixtaque mensa nocet. Tot petis? unum oro, Cur in contraria fertur, Et modo lac reserat, &modo fluxa tenet? 62. Butyrum. Bούτυρορ. Lac dabit aërei tibi condimenta Butyri, Nec mirum, è gelido marmore flamma micat. Pectora demulcent, uentremque, doloribus apta, Non sunt plura gulae, sed satis ista coquo. 63. Caseus. Τυρός. Si calet antiquus siccescens Caseus, humet Et gelidus nouus est, inter utrumque placet. Si nouus impinguat: Sicca uetus: attamen ambo. Et capiti, &stomacho, pectoribusque nocent. Mensa ferat medium, uel nullum, renibus illi Sunt nocui, &iecori, nil habet iste boni.