Latin
PRIMA COMMENDATIO AB
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 171
Unproofread scanNot analysed yet
Aridior si te delectat fortè columba Liuia, turrita quae tibi ab arce cadit. Non sapiat torquata minus mihi chara palumbes. Si modò fert molles non diuturna dapes, Ni stomachon ignito sint pulmentaria, neruis, Poplitibusque aegris cum uoluere fauent. Has tere securo nec fit trepidantior ore, Offendisse suam iam didicere Deam. 91. Phasianus. φασιανός. Phasida iam uehat Argos auem, quassataretardat, Debuerat primo discubuisse toro. Illa leuis stomacho est, suaues imitata tepores, Non uolet in mensas rustica turba tuas. Vix sicca est, uolucrum primi huic debentur honores, Nec malè, cùm fuerit regius antè puer. 92. Turtur. Τρυνών. Turtur honorabis domini conuiltia nostri, Huic melius sapies posteriore cibo. Sias Siccescunt, sed calda magis tua fercula prosunt Sic domino, ut sapiens hinc magis esse queat. O, bona auis, casta est, sanctaeque dicanda Mineruae, Nos tamen in Venerem luxuriamque rapit. 93. Perdix. Περδιξ. Obfuit ingenium perdici, effrena libido Pernecet, aucupium ni modo fallat auis. Grata tepescenti, stomachum siccata liquore, Cor, tumidumque potest primae fouere iecur.