Latin
PRIMA COMMENDATIO AB
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 173-5
Unproofread scanNot analysed yet
113. Cinnamomum. Κινναμῶμον. Iam coquus exposcit redolentia cinnama, sordent Omnia, ni properas, nec sapit esca, liber. Haec oculos, stomachumque accuunt, tremulosque lacer Sistunt, his sicca est, nec pituita fluit. (tos Artubus haec uires iam torpescentibus addunt, Et iecur, &renes, putreque pectus alunt. Taedia uexatae matricis, &ilia tollunt Turgida, uęsicae prouida languidulae. Tot bona cum pariant, mentitus credidit aurum Posse dare, hinc nimium Cinnama iactat Arabs. 114. Zingiber. ζιγίβερι. Ignitum capiti, &pituitae zingiber ingens Antidotum, frigent quum tua membra, cape. Huic tamen innatus si non prius aruit humor, Vix satis esse potest igne tepente sibi.