# De bona valetudine libellus 18-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE EBRIETATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/18-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/18-2

An quia in quibus calor debilis est, op primitur, in quibus autem multus & for tis est, inflammatur potu uiniV. Quomodo uinum, cùm calefaciendi facultatem habeat, producit adfectus frigidos, ut cruditatem, pallorem? Vinum modicè sumptum, auget calorem natiuum, & bonum sanguinem gignit. Verùm cùm modum excedit, naturalem calorem uel obtundit, uel resoluit atque debilitat. Debilitato calore, frigidi & crudi humores in corpore coaceruan tur, unde frigidi morbi originem trahunt, Est autem pallor nota frigiditatis. VI. Quare ebxij balbutiunt? An quia humectato & multa humiditate grauato cerebro, nerui musculique lin guae relaxati minus ad motum idonei sunt?

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
