# De bona valetudine libellus 2-3

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE NATVRA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/2-3

De quibus unam regulam tenere satis est, nempe quò longius à prima discedunt, eò esse infirmiores, & quò propiores Cereuisiae, eò pleniores & efficaciores, siue, quò plus fecundariae recipiunt, eò debiliores, quò plus primariae, eò ualidiores. Fiunt enim ex mixtura amborum. De praecipuis Cereuisijs Exempla. Hactenus in genere de Cereuisijs diximus, & eas calefaciendi siccandique uires habere ostendimus, hinc facile est iudicium facerę de reliquis generibus Ce reuisiarum, siue exalijs frumentis, siue ex leguminibus effingantur. Nunc ut melius superiora intelligantur, & quae adhuc explicanda restant adijciantur, praecipuarum quarundam mentionem facere, & à Dantiscana, quam primas inter omnes tenere, & quasi Reginam Cereuisiarum esse non dubitamus, initium facere uisum est.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
