Latin
DE PRAESERVATIONE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 2-7
Unproofread scanNot analysed yet
DE PRAESERVATIONE Ebrietatis. Optima &certissima arcendae Ebrie 1 tatis ratio est parcè, &non nisi quantum necessitas exigit, bibere. Deinde à fortibus potibus adstinere, maximè quibus caput debile est. Tertiò, non uarios potus eiusdem naturae simul ingerere, uarietas enim inaequales &turbulentos gignit halitus. Possunt tamen uinis fortibus aquae misceri, aut leuiores Cereuisiae, qualis Emb ecensis est, superbibi, quae uini uehementiam frangunt. Inter pocula parum comedendum. Nam cibus potum in uentriculo diutius iusto remoratur, unde plus uaporum in caput fertur. Nec cibi halituosi inter bibendum assumendi. Tales enim per se caput implent, atque offendunt.