# De bona valetudine libellus 2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE TEMPORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/2

Addidit insuper facultatem; qua pe nuriam sentiret, ut animalia ad cibum potionemque excitata, eodemque tempore implerentur, uocaturque huiusmodi pleni tudinis desiderium appetentia. Haec ortum habet à penuriae sensu, cùm uenae ex ipso uentriculo trahunt, ueluti mulgentes sugentesque: uentriculus uerò huiusmodi suctionem non ferens, sed tanquàm diuulsus huius molestiae remedium cibum exquirit. Sic enim uenae ad exhibitum cibum conuersae, iam ex ipso, non ex uentriculo, trahunt alimentum. Accidit autem post exhibitionem, ut simul atque uenae ad cibos se conuerterint, uentricu lus quoque trahat ex ipsis ad sese, quantum antea uenae ab ipso detraxerant. Igitur suctionis sensus est fames. Cùm igitur uentriculus non appetit, signum est membra nondum refectione indigere, sed satis alimentorum in promptu habere. Itaque si quid tum ingeritur, grauatur natura, non iuuatur. Et rectè dicit Autor: Inuito stomacho qualiacunque nocent.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
