Latin
DE TEMPORE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 23-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE TEMPORE. PRandia non adeas, nisi amor te cogatedendi, Et uacuum stomachum noueris esse cibo. Peius enim nihil est humano in corpore, quàm si Mistio discordans fiat uterque cibus. Vina sitim, comedenda famem spectare decebit, Inuito stomacho qualiacunque nocent. SCHOLIA. Nisi amor te cogat edendi. Nisi uentriculus appetat. Prandia non adeas. Non capias cibum. Et uacuum stomachum. Non est ingerendus alius cibus, nisi prior sit confectus, &excrementa expulsa. Peius enim. Ratio. Mixtio discordans. Pugnans. Fiat uterque cibus. Crudus &semicoctus. Cùm enim cruda semicoctis miscentur;