# De bona valetudine libellus 24

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE TEMPORE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/24

dissidium oboritur. Vina sitim. Non priùs comedendum, aut bibendum, quàm necessitas, id est, sitis & fames urgent. Inuito stomacho. Non appetente. Illa enim stomachum subuertunt, quae stomachus auersatur. ANNOTATIONES. De appetitu. Duplex est sensibilis appetitus: Fames & sitis. Fames est appetitus solidioris nu trimenti. Sitis est appetitus potus. Cur dicis, sensibilis? Omnia enim membra exhausta nutrimentum sibi familiare expetunt, uerùm sine sensu. Sed orificium uentriculi, quod est subiectum famis & sitis, dum sentit defectum, alimentum adpetit. Quomodo igitur fit adpetitus? Galenus elegantissimè rationem, & liuersitatem appetitionum depingit, quem locum quia ualde eruditus est, sub scribam: Cùm quodlibet animal in ambientem aërem per cutem dissipetur, principiò partes cuti subditae inanes reddun tur.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
