Latin
DE TEMPORE
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 25
Unproofread scanNot analysed yet
At natiua harum facultas est (quemadmodum in commentarijs de potentijs naturalibus demonstrauimus) ut cibum ex uicinis partibus ad sese alliciant, ut impleatur id quod erat inane, mox illae rursus ex sibi uicinis, ac tertio loco eae ex sibi proximis. Ita ex proxima quaque parte facto semper celeri tractu perinde quasi in choro quopiam tandem uenae ad uentriculum productae inanes euadunt, quae &consueuerunt, &possunt cibum ex uentriculo ad se conuellere, ueluti stirpium radices in terram demissae. Quippe tota haec actio cùm non sit animalis, sed naturalis, haud aliter in animalibus, quàm in plantis perficitur. Igitur terra uentriculi uice plantis tantisper promptum abundantemque cibum ministrat, quòad anni tempora naturalem temperiem seruauerint: ueluti si aliquando ob squaloris excessum humor ipsius exaruerit, stirpes quoque ob alimen ti peri penuriam exarescent. Animalibus uerò, utpote, quae terrae (pręter pauca quędam) non adhaerent, fabrefecit natura uentriculum, ueluti promptuarium quod dam cibi, quemadmodum stirpibus terram.