# De bona valetudine libellus 26-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE EXERCITIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/26-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/26-2

DE EXERCITIIS animi. NEc properè à mensa studijs intenderis unquam, Sed tribus, aut horis quattuor inde uaca. SCHOLIA. Nec properè. Non statim ingenium à cibo exercendum est. Si enim corpori perniciosus est motus uehemens, ut suprà diximus, multò magis animo. Horis dibzy G Google Horis quatuor. Hoc intelligendum est de uehementioribus exercitijs, non de quolibet animi motu: Alioqui enim nimium temporis sine fructu studiorum periret. Suprà diximus duplicia esse exercitia, Animi & corporis, de illis priùs tractatum, nunc de reliquis agit. Sunt autem exercitia animi, imaginationes, cogitationes, exercitationes memoriae. Imò to ta nostra studendi ratio potissimùm in ingenio exercendo consistit.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
