# De bona valetudine libellus 26

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, DE MODO, SIVE QVOTIES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/26

Cùm enim diluendi cibi gratia sumatur, sequitur non priùs bioendum, quàm cibi sint assumpti. Scribit Galenus, Vinaieiuno stomacho sum pta plurimùm nocere. 1. 6. aphoscom. 28. Vtrum est salubrius, inter edendum bibere, aut finita mensa, sicut iumenta faciunt. Vnde Germani prandium equorum uocant, in quo nihil bibitur? Affirmare rationibus non possum, utrum melius sit. Sequar igitur uulgarem uersiculum: Inter prandendum, sit jaepe parumque bibendum. Quanquàm alterum quoque non admodum improbo, maximè si tempore confirmatum est. Qui inter edendum bibunt, parcius, & saepius faciunt: qui post cibum, largius. Cur igitur medici prohibent post cibum bibere? Prohibent non immediatè, sed dum clauso stomacho concoctio inchoata est. Ergo nihil est bibendum post cibum? Nihil nisi absoluta prima coctione. Tunc enim non impedit naturam, sed ut celerius χυλὸς penetret, & ad hepar perueniat, facit. Quòd si citius sitis urget, necessitari & defectui succurrendum est. De bellarijs? Quaestio hoc loco est de secunda men sa, siue de bellarijs, ad quam facile est ex superioribus respondere. Quae facilè corrumpuntur ante cibum, quae difficul ter coquuntur, aut astringendi facultatem obtinent, post cibum assumere oporret. Caeterùm bellaria, quae ex similagine fiunt, concoctu difficilia, & mali suc ci sunt, uisceraque obstruunt.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
