Latin
ANNOTATIONES
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANNOTATIONES. Varia sunt genera exercitiorum. Quaedam enim corpus &animum simul exercent, ut lundus paruae pilae, teste Galears digladiatoria. Quaedam solùm corpus, ut ambulatio. Ex his alia omnia cor poris partes aequaliter mouent, quae rectè uniuersalia dicuntur, ut gladiatoria. Alia tantùm quasdam partes, particularia dicta, ut lectio clara, ambulatio, remigatio, Lectio enim clara pectus mouet, ambulatio pedes &crura, remigatio bra chia, &superiorem corporis partem. DE CRAPVLA. VT peccat, stomachum qui mole grauauit iniqua, Sic plerunque nimis continuisse nocet. SCHOMole iniqua. Nam ubi cibus praeter naturam plus ingestus est, is morbum facit. Hîc Medici faciunt duplam repletionem cibi. Ad uasa, &ad uirturem. Ad uasa uo cant, cùm plus ingeritur, quàm stomachus aut commodem ferre, aut complecti potest, unde distentio, &aliorum uicino rum membrorum compressio, &quo minus probè stomachus claudatur, sequitur. Ad uirtutem, cùm natura grauatur, id est, cùm non seruatur proportio cibi ad uires siue calorem. Nam etsi uentriculus oblatum alimentum facilè capit, tamen uires id uincere &concoquere non possunt. Debilitantur igitur uires, obtunditur calor, oritur cruditas, quae est, ut Mesue scribit, morborum ma ter. De hac repletione Autorem nostru intelligo, quanquàm de utraque uera est sententia. ANNOTATIONES. Rectè uulgo dicitur: Saluberrimum esse uesci citra saturitatem, &impigrè laborare. In ijs enim duobus praecipuè tota ratio tuendae sanitatis consistit. Cùm autem sanitas maximè sit secundum naGal. lib. i turam, &συμμετρία quaedam primarum ca. 4. &inter se qualitatum, sequitur omne im5. de Sac moderatum, eo quod à natura alienum ni. tuen. est, etiam sanitatem corrumpere. Quare crapula bonam corporis ualetudinem uehementer lędit, mentis actiones impe dit. Plenus etiam uenter non gignit teChilia. 3. nuem sensum: Impedit enim, debilitat, ¢. 6. opprimit calorem natiuum, ad quem ali Prou. 18. menta respicere debent.