# De bona valetudine libellus 29

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, SCHOLIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/29

SCHOLIA. Vtiliter uegetant. Commodè exercent. Vocalis uerbera linguae. Clara lectio, huic cognata est cantatio. QUAESTIO. Vtrum uectio uel equitatio sit salubrior? Equitatio. Est enim motus magis actiuus, & aequalis, uectione mouetur corpus uariè, & inaequaliter, nunc in hanc, nunc in illam partem, nunc celeriùs, nunc tardiùs, pro uiarum natura. Hinc fit, ut stante curru, quasi uertiginem sentiant, qui uehuntur: quod equitantibus usuuenire non solet. Est tamen equitatio debiles pedes habentibus inimica. Stomacho uerò & eoxis utilissima. Plinius lib. 28. cap. 4. Equi. Equitatio, haec est debilibus pedibus & cruribus inimica. Multo satis ille labori est. Aptus est grauioribus exercitijs. Praescripta. Leuius se exerceat. Hiclocus ex C. Celso sumptus est, cuius uerba cùm plurimum lucis ad praesentem materiam adferant, subijciam. Prima autem eius curatio exercitatio est, quae semper antecedere cibum debet. In eo qui minus laborat, & bene con coxit, amplior. In eo qui fatigatus est, & minus concoxit, remissior. Commodè uerò exercent, clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
