# De bona valetudine libellus 3-4

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, CEREVISIARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/3-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/3-4

Vsurpantur quoque faeces ad aenea uasa purganda & polienda, si prius in eis aliquandiu macerentur. Spuma & siliquae frumenti abstergunt cutis sordes, eamque mundam & leuem reddunt. Ex faecibus Cereuisiae, non secus atque uini, uinum, ut uocant, sublimatum paratur, sed illo minus generosum est. Bibitur in frigidis malis uentriculi, & aliorum membrorum. Cauendus autem eius creber usus, quibus caput infirmum est. Ad exteriores partes corporis in unguentis rectè adhibetur, potissimùm ubi partes refrixerunt. Conficitur & ex Cereuisia, & exhordeo macerato similiter sublimatum. Aqua quae inter destillandum separatur, utilis est ad porcos saginandos, simi liter & faeces. De Aceto Cereuisiae. Cereuisiae degenerant in Acetum, aut aetate,

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
