Latin
EPIGRAMMA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Internae, quae in ipso corpo re sunt, Medici antecedentes &προκγουμέναες, uulgo mediatas, aut potentiales uocant. Hae quamdiu quiescunt, talem adpellationem retinent, sicut potus recens ingestus non mox acit, nec cibus assumptus statim nutrit. Vbi uerò mouentur, &agere incipiunt, uocantur con iunctae, eò quòd effectui cohaerent, &iunguntur. Dialectici immediatas, Physici actuales, Medici quidam συνεκτικὰς adpellant. Altera diuisio causarum effectricum notior est, &ex uocabulorum natura facilè intelligi potest. συνεργὸν enim cum alio agit, nec per se effectum producere potest, ac propriè de efficien te dicitur, συναῖτιὸν concausa, quòd cum alia concurrat, &coagat. Haec tamen paulò latius mihi patere, qui praecedens uidetur. Vtraque causa partialis adpellatione com CONprehenditur. iij