# De bona valetudine libellus 3-5

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, EPIGRAMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/3-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/3-5

Internae, quae in ipso corpo re sunt, Medici antecedentes & προκγουμέναες, uulgo mediatas, aut potentiales uocant. Hae quamdiu quiescunt, talem adpellationem retinent, sicut potus recens ingestus non mox acit, nec cibus assumptus statim nutrit. Vbi uerò mouentur, & agere incipiunt, uocantur con iunctae, eò quòd effectui cohaerent, & iunguntur. Dialectici immediatas, Physici actuales, Medici quidam συνεκτικὰς adpellant. Altera diuisio causarum effectricum notior est, & ex uocabulorum natura facilè intelligi potest. συνεργὸν enim cum alio agit, nec per se effectum producere potest, ac propriè de efficien te dicitur, συναῖτιὸν concausa, quòd cum alia concurrat, & coagat. Haec tamen paulò latius mihi patere, qui praecedens uidetur. Vtraque causa partialis adpellatione com CONprehenditur. iij

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
