# De bona valetudine libellus 3-6

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, CONCLVSIONES DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/3-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/3-6

CONCLVSIONES DE Ebrietate. Iustè ebrietas ab omnibus sanis homii. nibus reprehenditur, & tanquam pestis summè uitanda damnatur. Est enim contra naturam, quod tum 2. à priori, tum à posteriori constat. Omne enim immoderatum naturae (quae in symmetria quadam elementorum consistit) inimicum est. Ebrietas etiam molestat tum corpus, tum mentem, & uarios grauissimosque morbos parit. Causa ebrietatis συνεκτική coniuncta, 5. siue immediata, est uapor halituosus, con tentus in capite, turbans spiritus animales. Γροκγουμένη, antecedens, siue mediata, 6. est potus immodicus in uentriculum ingestus. Γροκαταρκτική siue externa, est potus 7. calidus halituosus, ut Vinum, Mulsa, Ce reuisia. Συναίτιον, siue συνεργὸν, est calor uen 8. triculi eleuans uapores à potu ingesto in caput. Sunt & συναῖτια cibi halituosi, fumo 9. si, quemadmodum allia, caepe, raphanus. Subiectum ebrietatis esse cerebrum, in confesso est. Inter omnes naturas facilimè, quae calida & humida capita habent, inebriantur, quemadmodum pueri. Facilè & debilia capita, eò quòd causę resistere nequeunt, inebriantur, id quod senibus & conualescentibus àccidit. Est igitur Ebrietas affectio cerebri, ex immoderato potu contracta, omnes corporis actiones, maximeque animales impediens. Ex qua multa genera morborum nascuntur, sed primus & propemodum indiuiduus ipsius comes est (quod ad animae functiones attinet) delirium. Non ineptè igitur Ebrietas à quibusdam spontanea dicitur insania. Seneca Epist. lib. 12. epi. 84. Quòd alij bene poti loquaciores solito, alij facundi, alij balbi, alij omnino muti fiunt, ob naturarum diuersitatem accidit. 17. Quare illud Poëtae: Foecundi calices, quem non fecere disertum: non uniuersaliter uerum est. Balbupogle Balbutiunt ebrij, & quia cerebrum 18. multa humiditate perfunditur, & quia copia humoris grauatur. Vinum etsi calidum est, gignit tamen 19. immodicè sumptum etiam frigidos cor poris praeter naturam affectus, ut est Apoplexia, Paralysis, morbus comitialis, comata, hydrops, podagra, &c.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
