# De bona valetudine libellus 31

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/31

ANNOTATIONES. Duplicia sunt balnea. Spontanea & ar tificialia. Spontanca thermae uocantur. Varia sunt genera thermarum, & diuersę naturae. Referunt enim uires illarum rerum, quas resipiunt. Omnes tamen uim exiccandi corpora habent, quare humidis, laxis, & quae exiccari operaeprecium est, conueniunt. Artificialia sunt triplicia: Ignea, aërea, aquea. Ignea, cùm aliquis lapidibus candentibus sudoris prouocandi gratia insidet. Aërea, quando uaporibus simplicibus, uel medicatis sudor mouetur, cuiusmodi uulgaria sunt balnea. Aquea, cùm in aqua lauamus Haec sunt aut frigi da, aut calida. Calida uim habent humectandi, resoluendi, digerendi, molliendi, mo uendi somnum. Hęc omnibus sanis idonea sunt: frigida uero non nisi iuuenibus, car nosis, & aestiuo tempore conferunt, macilentis inimicissima sunt. Est enim frious neruis, neruosisque membris inimicum. Macilentorum nerui ob carnis inopiam expositi laesioni sunt. Vnde & Poëta Tra gicus Euripides uerè dixit: vυχος δὲ λεπτῳ χρωτὶ πολεμιώτατον. DE EXCREMENTIS. Meiere profuerit, quoties uesica laborat: Fece grauis uenter nec cohibendus erit. Crepitus Nec flatum retine, nisi noxia cogit honestas, HiceL natura pr eside tuebe nihil. Ructus. Edicto uetuit, crepitus ructusque teneri LegeSuc Claudius, Medici princinis imperium. tonium in eius uita cap. 21. Ar δδ

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
