# De bona valetudine libellus 32-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/32-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/32-2

ANNOTATIONES. Dixi suprà, alimenta esse quae in substantiam conuerti possint. Constat autem, etiamsi multa & uaria edulia capian tur, parum admodum tamen retineri, & membris assimilari. In causa est magna dissimilitudo alimentorum, & partium nutriendarum. Quoniam igitur nec uniuersus cibus & potus in chylum, nec chy lus totus in sanguinem, nec sanguis omnis in membrum conuertitur, necessaria in corpore excrementa existunt, quae quia nullum usum praestant, & capiti oneri, non adminiculo sunt, excernantur necesse est. Excrementa igitur Cap. 4. Sch. Sal. dicuntur, quaecunque ab alimentis separata, alendo corpori non idonea sunt. In omni enim coctione superflua & inutilia separantur, quarum quaedam spontè à corpore exeunt, quaedam à nobis excernuntur. Haec sunt triplicia. Crassa, flui da, & halituosa: Crassa, ut excrementa alui: fluida, ut urina: flatuosa, ut flatus, ru ctus, de quibus generale praeceptum est. excrementa esse tempestiuè excernenda, Sed quomodo reliqua excernuntur excrementa? Suprà dixi singulis particulis insitam esse facultatem quandam, qua inutilia & molesta à se depellunt. Haec etsi naturalis est, & spontè agit, tamen iuuatur calore natiuo, motu corporis exuscitato, dilatante meatus, & excrementa ad expulsio nem quasi praeparante. Huius generis sunt: sudor, sordes corpori adhaerentes, & quęcunque in sensorijs colliguntur excrementa. Haec nos deinde auferre oportet. Vrina. Vrinam plerique definiunt, esse serum sanguinis, ex hepate & uenis per renes in uesicam delatum.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
