Latin
PRIMA COMMENDATIO AB
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 33
Unproofread scanNot analysed yet
His aluus fluida arcetur, famis improbus ardor Crescit, adempta sitis, quàm gula docta coquo? 9. Cydonia. Κυδώνια. Μηλα. Sicca leuis brumae quod poma cydonia melle Cocta iuuent stomachum, mensa secunda rogit. Frenant uina, tument, fluxus remorata, lacertis Sunt nocua, &nimio cursibus apta cibo. 10. Oliuae. Κολυμβάδες. ἐλαῖαι. Torpescens olea exacuit, sed auara palatum Vix alet, arentem mollior aluus amat. Igne leui (nisi falsa) tepens, imitata Smaragdot Foeniculo atque acido rore refecta sapit. 11. Sorba οvα. Arbuta. Μεμαικυλα. Mespila. Μέσπιλα. Arbuta, Sorba, tenent fluidos &Mespila uentres.