# De bona valetudine libellus 34

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, ANNOTATIONES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/34

Est enim aquositas à sanguine in renibus segregata, & in ueVsitata & à multis agitata, & quae in utranque partem disputari solet, hoc loco quaestio est, utrum uidelicet sit largius prandendum, uel coenandum. Quae cùm ad hanc materiam propriè pertineat, & ab Autore attingatur, praeterire nullo modo possum. Subijciam igitur breuiter rationes, quibus plus cibi in coena assumendum esse, probari potest. Deinde ostendam causam, quare quidam diuersum sentiant. Postremò meam quoque sen tentiam de hac quaestione adiungam. Ex superioribus constat, qualitatem alimen torum debere innato calori proportione respondere. Calor autem noctu, & propter quietem, quamobrem & sanquis introrsum concedit, & propter nocturnum frigus in interioribus auctior est, quàm interdiu. Plus igitur cibi quàm in die concoquere potest. Adde quòd longius spacium est, ad conficiendum ali mentum, à coena ad prandium, quàm ab hoc ad illam. Hae sunt, ut mihi quidem uidetur, satis bonae rationes, alias studio breuitatis omitto. Qui uerò diuersum sentiunt, magis autoritate & recepta consuetudine, quàm rationibus mouentur. Dicitur enim uulgari uersiculo: vt sis nocte leuis, sit tibi coena breuis. Idem hic Capit. 5. autor scribit. Verùm hae sententiae Scholae non collatione prandij, sed coenae intel- Salernit. ligendae sunt. Nam etsi largius comedendum uesperi, quàm meridie, modum tamen seruare ubique expedit. Est etiam ratio, quae obstare uidetur. Interdiu plus dissoluitur & diffluit à corporibus, propter motus & aëris caliditatem. Ergo hoc nomine plus cibi in prandio, quàm coena capiendum. Hoc est speciosum argumentum, quod cum illo, quare hyeme uberius edendum, quàm aestate, concedit. Quanquam aliqua dissimilitudo est. Ad consuetudinem, quae in omni uita plurimum ponderis habet, & quasi alteram naturam inducit, tantùm respondeo ex Hipp. qui Libro 2. scribit: Longo tempore consueta, etsi apho. 50 insuetis deteriora sunt, minus tamen illis molestiae adferre. Seruiendum igitur consuetudini potius, quàm rectae rationi: uerùm si simpliciter de nondum ad al terutrum adsuefacto pronunciandum, praestat uesperi pleniore alimento frui. Atque haec de sanis tantùm, & quorum caput inculpatam ualetudinem habet, quique nocturnis morbis non uexantur, intelligo atque sentio. Qui autem ex capite laborant, aut catarrho molestantur, illos ad noctem parcius comedere oportet. DE VIGILIIS, SIVE NOcturnis lucubrationibus. ACoena uigilans unam ne excesseris horam, Ne cerebro noceat nox uigilata tuo.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
