# De bona valetudine libellus 37

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, Cap. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/37

ANNOTATIONES. Quatuor sunt formae decubitus: Pronus, supinus, in dextro latere, & sinistro. Pronus non omnino inutilis est. Promo uet enim concoctionem, sed facilè oculos offendit. Ita enim cubantibus superfluitates in oculos declinant, maximè si fuerint natura debiliores. Supinus ab omnibus damnatur, ac grauissimorum morborum, incubi, apoplexiae, stuporis, occasio est. Est igitur in lateribus cubandum. Appendix de somno. Somnus est quies facultatum animalium, ab utili humiditate cerebrum madefaciente, proueniens, cuius duae sunt differentiae, ex temporis diuersitate sum ptae. Nocturnus, & diurnus. Vtilitates somni sunt, leuare lassitudinem corporis, iuuare concoctionem, humectare membra exercitijs exhausta, interiora ca lefacere, & corporis & animi dolores mi tigare, perturbatam mentem emendare, Immoderatus somnus calorem optundit, caput replet malis humoribus, ueternum inducit. QVAESTIONES. Quomodo uapores è uentriculo exhalant, cùm orificium eius, dum cibus coquitur, sit clausum? Vapores sunt tenuissimae substantiae, quare nunquàm tam arctè clauditur, ut illos intercipiat; aut omnino exire prohibeat. Quare non à prandio etiam dormitur, cum non secus atque à coena uapores exhalent? Quia natura, temperatura diei, & turbae obstant. Quare primus somnus omnium est profundißimus? Quia ineunte nocte, & crassiores & copiosiores fumi ex prima coctione caput occupant. Vnde cerebro grauato profundus sequitur somnus. DE VENERE. ed bzy G Goc Syf Venus. QVaeritis an Veneri liceat parêre uocanti? Hîc quoque erit certus (sicut ubique) modus. Multa Venus uires exhaurit, spiritibusque Noxia, consumit corpora mille modis. Rara leuat, corpusque iuuat Venus. Optima uita est. Quae neque casta nimis, nec nimis est petulans. At tu, cui studij flores, fructusque petuntur, Si poßis Venerem spernere, sanus eris. Manque nec Aonidum Venus improba ludit in hortis, Nec turpes flammas Musa pudica probat. Ipsa gubernatrix studiorum casta Minerua est, Artibus ingenuis est inimica Venus.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
