# De bona valetudine libellus 38-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, SCHOLIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/38-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/38-2

de uenere & uiVina sitim sedent, natis Venus alma creandis Seruiat, hos fines transilijsse nocet. no. ANNOTATIONES. Hunc locum obiter percurrere, non explicare adolescentibus soleo, neque enim ad eam aetatem pertinet, sed ad prouectiores, qui in coniugio uiuunt, quibus non inutile est, aliquid certi de Veneris usu cognitum habere. Itaque principiò sciendum, Venerem inter euacuationum genera à Medicis referri, quoniam quod superfluum, & corpori molestum est semen, euacuat. Nulla autem supertize by Goc fluae rei euacuatio est insalubris, nisi intempestiua, aut immoderata fuerit. Ita dictum prouerbiale ex Plutarcho accipere oportet, cui Hippocrates in paulò antè scripta sententia adstipulatur.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
