Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 39
Unproofread scanNot analysed yet
Constat enim grauissimos morbos utrique sexui, ex intempestiua, aut quae modum excedit, continentia exoriri, quod uerbosius explicare Medicorum est. Subijciatur nunc quibus naturis amica, quibus aliena sit Venus. Siccis naturis aduer sissima est. Nam eas prorsus arefacit, &senium accelerat. Quare incontinentes citò senescunt, nec longaeui sunt Exemplo, praeter alia, sunt passeres, qui propter insignem salacitatem biennium rarò excedunt. Humidis uerò &calidis (nam in his abundat semen) tutissima &omnino necessaria est Venus, à multisque morbis praeseruat. Sed pergamus ad alia. QVID AGENDVM BEne ualentibus. Iam ne cuncta putes paruo uoluisse libello Claudere, quae nemo dinumerare queat: Accipe consilium, quo non est uerius ullum, Atque ita naturam dicere tibi crede. Sanus es, &nullis confectus corpora morbis Et tuus es, nec te iussa aliena trahunt. Nullius obstrictus Medicorum legibus esto, Deformet corpus nullus alipta tuum. Quin potius uarium uitae sectare tenorem, Teque tibi similem ne patiare diu. Nunc urbana potes tractare negocia, saepe Rura graues casus non habitura petes. Mille uoluptatum species tibi rura ministrant. Non aliquo poteris sanior esse loco. Nunc timidum longa captabis arundine piscem, Nunc udo aëreum uimine fallis auem. Nunc errare greges pecudum spectabis ab alto