# De bona valetudine libellus 41-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, TERTIA PARS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/41-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/41-2

TERTIA PARS. DE FACVLTATIBVS Alimentorum. PLinius orimum scribentis officium Aesse existimat, saepe titulum instituti operis inspicere, idque non solùm in scribendo, sed etiam in docendo, & explicandis autoribus uerum est. Ego uerò non titulum solùm, sed multò magis prin cipalem operis alicuius diuisionem crebrò & inspiciendam & repetendam esse. omnino mihi persuadeo. Ita enim res mi nori negotio discuntur, & faciliùs retinentur. Quapropter & nos paucis summam in memoriam reuocabimus. In hoc libello instituta est doctrina de sanitate tuenda. Diuiditur autem in tres partes siue capita.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
