Latin
PRIMA COMMENDATIO AB
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 42-3
Unproofread scanNot analysed yet
Gratia sit natura tibi, si uillicus illum Non colit, ipse sua est tutus amaritie. 48. Vicia. Bixioν. Lolium. βἶρα. Auena. Bρῶμος. His uiciam, lolia &poteram committere auenas, Pluraque quae nullo terra serente parit. Segnia sunt, cultu, nec carmine digna, nec horto, Quumque renascentur, nulla ea mensa uolet. 49. Cucurbita. Κολόκυνθα. Succi aquei, cursus rapidique Cucurbita, bilem Vincit, &iliacum non bene cocta ciet. (dat, Quàm bene grata tamen, cuicunque admixta secun Huic externa magis, quàm sua forma placet. 50. Cucumis paruus. Σικυς μικρός. Citrullus, uulgo. Sic nocet humescens Cucumis, gelidusque Citrullus, Vt tremuli ardores cordis odore leuet. Ne diutuna tamen sit, concomitata, caueto, Febris, in aßiduos si datur esca cibos. Hic bilem, subigitque sitim, stomachoque calenti Gratus erit, medici si sapit arte coqui. 51. Cucumis magnus. Σίκυςμέγας. Grandior exoritur Cucumis sitientibus aegris, Humidior, paruo uix tepet iste gelu. tordiSordibus hic patulos reddit quoscunque meatus, Saepe uenenatae sed dapis esse solet. 52. Pepo. Πέπwων. Quarta tua est sedes, poteras sed primus haberi Cùm tepeas, dulci grate liquore pepo. Vesicam &uentrem reseras, sed praeuius ito, Ne tumidus noceas posteriore cibo. Quae grauior tibi noxa tamen, uel perdita sedes, Vel tibi, quod medici, plurima uina negent? 53. Fungi. Μυκητες. Bissenos poteras irritamenta malorum Ferre liber Fungos, cura sit ista coquo. Vndenos satis est subire putredinis udos, Dicere frigentes esse, grauesque nimis. Hi tamen inter se cùm distent, Claudius edit, Coniuge Boletos dante magis nocuos. Si placeant, rabidi caueas contagia ferri, Cumque uenenatis putrida quaeque locis. Quisque nocet capiti, &stomacho, caligine sensus Velat, &est cordi perniciosalues. Nique salutiferi medicamina pura Falerni Hauseris, urinae uix erit apta uia. Funge uale genitum nil miror nocte sub una, Sic properant rapido noxia quaeque pede. 54. Fungus Lyncurius. Mυκης λυγγουριος. Vltimus exposcit primos sibi Lyncis honores Fungus honoratas dignus adire dapes. Igneus est, iecori, &renum medicina lapillo Vesicaeque datur, prandia grata gulae. Quod lapide est ortus forsan mirabere? mirum Grandius est, lapidem mox alit ille suum. 55. Panis frumentaceus. ἄρτος σιτικός. Debita naturae tua sit modo charta Libelle Ars petit emeritam, siste parumper, opem. Viuimus arte, fouet nos omni tempore Panis, Nec sapiunt lautae, si sine pane, dapes. Feruet, &artificis cura conditus amica Foecundo uincet salgama quaeque cibo.