# De bona valetudine libellus 44-3

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, SCHOLIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/44-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/44-3

SCHOLIA. Attamen. Collatio. Carnes suillae sunt optimae, quoniam proximè ad humanam carnem accedunt, quod ex odore & sapore constat. Quod uerum docuit. Probatio ab experientia. Rerum experientia doctrix. Locus communis. Causae certitudinis omnium rerum in Philosophia, sunt experientia & ratio. Verùm experientia certa & uniuersaliter nota, omnibus rationibus pręstat. In uiscera humana. Mactare homines, quemadmodum historiae testantur. Gal. lib. 3. cap. 1. de alimen. facul. & lib. 10. ca. 2. de simpl. med. fac. Ne quid inexpertum. Altera probatio, ab Anatomia Medicorum. Duplex Anatomia, siue dissectio corporum humanorum fuit in usu, uiuorum scilicet, & mortuorum.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
