Latin
SCHOLIA
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 46-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quidam cibi citò &facilè coquuntur, quidam difficulter, &non nisi longo tempore. SCHOLIA. Concoctu nimium dura. Id est, difficilis con coctu, propter siccitatem, &duritiem. Quò enim sicciores carnes, eò difficilius, &quò humidiores atque molliores, eò facilius concoquuntur. Conditam calidis. Aromatis. Habent enim aromata uim calefaciendi uteri, augent calorem natiuum, concoctricem fa cultatem adiuuant. Hic obiter obseruan dum est, uitia quaedam quae natura insunt rebus, praeparatione artificiosa emendari ac tolli posse. De Vitulina. LAudatur uitulina magis, sed ab ubere matris Rapta modo, est ueteri gratia nempe minor.