# De bona valetudine libellus 46

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, SCHOLIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/46

SCHOLIA. Qui bilem despicit atram. Qui non curat siue metuit atram bilem. Gignit enim nigram bilem caro bubula, si frequenter edatur. Non tamen ab illa (sicut à nulla alia) ex toto abstinendum est, sed omnibus interdum utendum. Optimis uerò, quantum fieri potest, plerunque. viscera uaccae. Κατὰ συνεκδοχὴν, pro omni carne uaccina. Nam non hic, sed in sequenti capite de partibus animalium agitur. Duris febribus. Longis, solutu difficilibus. Nam ex crasso & terrestri humore, diuturnae, maximeque quartanae febres na scuntur. De Leporina. ME Lepus hyberno caulem depastus in horto, Quantumuis bilis terreat atra, capit. SCHOLIA. Inter aues turdus, si quis me iudice certet, Inter quadrupedes gloria prima lepus. Hîc Martialis primas tribuit inter quadrupedes leporinae carni, magis fortasse Apitiorum in electione iudicio, quàm ra tionibus Physicis adductus. Caeterùm uariant sententiae. Alij aestiuos lepores, alij hybernos praeferunt. Aestiui, si quis aetatem & pascua spectat, sunt meliores, hyberno tempore capti, etiam suam laudem habent. Atra bilis. Gignit leporina caro atram bilem, sed minus praedictis carnibus. De Cuniculina. ME tener è caecis data praeda cuniculus antris, Me tenerum quicquid lustra domusque ferunt. SCHOLIA. Cusiculina caro cognata est leporinae. De Sciurina. ME tenere haec inter, certum licet ipsa Sciuro Ridiculo nomen lingua Latina neget. De Ceruina. Concoctu nimium dura est ceruina, sed illam Conditam calidis sumere saepe licet. III. Diuisio ciborum.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
