Latin
DE PARTIBVS
Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE PARTIBVS animalium. ERgo ubi carne famen pulsurus es, hoc quoque cura, Quid faciant stomacho singula membra tuo. SCHOLIA. Quemadmodum non omnium animalium eadem natura est, ut in praecedenti capite ostendimus, ita quoque partes, etiam eiusdem animalis, multum interse differunt, nec eadem facultate pręditae sunt. Sequuntur autem composita membra (de quibus nunc agitur) naturam suorum simplicium, ex quibus com ponuntur. Et sicut simplicium partium caro maximè nutrit, ita compositarum carnosae uberrimum nutrimentum praestant. Quò igitur membra longius à carne recedunt, eò minùs nutrimenti corporibus nostris praebent. De auribus &rostris. AVribus &rostris, quae sunt in quoque animali, Et caro durior est, &minus apta coqui. SCHOLIA. Caro durior est. Sunt enim partes cartilaginosae, &ob id durae. Et minus apta coqui. Dura enim difficulter alterantur, atque concoquuntur, nec cocta multum nutrimenti habent. De lingua. Lingua parum nutrit, quia laxa &sanguine casL Siue sit illa auium, siue sit illa boum. (sa est, SCHOLIA. Lingua parum nutrit. Respectu solidioris carnis, non aliarum particularum. Quia laxa. Ratio. De Mammis, glandibus &renibus. MAmmarum de glande ferunt praestare suillas, Exangues renes non citò posse coqui.