# De bona valetudine libellus 5-2

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus, PRAEFATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/de-bona-valetudine-libellus/5-2

Cognita quae certae poßint monstrare salutis, Ne malè conueniens ingrediaris iter. Haec tibi, sed breuibus, depingam singula formis, Polliciti non sunt ponderaplena mei. SCHOPrincipio. Summa. Cognitio corporum necessaria est ad hanc tractationem. Breuiter igitur eam describam. Idem Hipp. Medicinae princeps sentit, cùm ita scribit: Porrò eum qui de uictu humano scripturus est, censeo primùm quidem totius hominis naturam nosse ac dijudi care oportere. Nosse quidem, ex quibus ab initio constitutus est: dijudicare uerò, quae in ipso partes dominium obtineant. Si enim constitutionem ab initio non cognoscet, & id quod in corpore dominatur, non poterit ea quae homini conducunt, offerre. Haec igitur scriptorem cognoscere oportet, &c. Velle sana conditione frui. Primus gradus tuendę sanitatis est, uoluntas & studium rectè ualendi, idque de mente praecipuè intelligendum est. Nam corpus sequitur mentem tanquàm ducem. Conandum igitur est, ut sit mens sana in corpore sano.

---

Eobanus Hessus, De bona valetudine libellus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
